Home     Grasduinen     Over     Zoektips     FAQs     Disclaimer     Meertens Instituut         english

Nederlandse Liederenbank


[4] Me juvat laudes canere

Me juvat laudes canere
preclare castitatis;
angeliceque vivere
dat donum Deitatis;
hanc placeat diligere
cum civibus beatis.

Hec viret, floret frondibus
ut arbor peramena.
Est honestatis fratribus
ut spica granis plena.
Est campus nitens floribus
cui merces est centena.
 
Hec lilium gratissimun,
sexifidum de more.
Odore suavissimun
in niveo candore.
Hunc florem venustissimum
cur spine pungis ore.
 
Maria mater Domini
hujus virtutis gnara,
in gratia suasit homini
hanc sequi, non ignara
quam placet suo nomini
eatenus que rara.
 
 

Camerata Trajectina e.a. (artiest), Een muziekgeschiedenis der Nederlanden: speciale opnames voor de CD-rom
2001
1: 4